Herimannus Novocomensis/ De Solis eclipsi

ephemSol Luna celatur die XX mensis Martii, quod mirum spectaculum verbo Hellenico “eclipsis” nuncupatur. Perfecta erit obscuratio hora circiter decima et dimidia in insulis Far Oer et Svalbard, sed in pleraque Europa occidentali lux diurna tenebris involvetur, quod factum antiquis populis deorum signum nefastum haberi solitum erat.

Hoc a peritis commendatur, ne oculis parum vel minime protectis eclipsis conspiciatur, quod hominum videndi facultatem severo damno afficere potest.

Anno undebismillesimo talis eclipsis facta est in Europa, cuius maximus effectus ex Pannonico lacu Balaton conspectus est, ut in imagine iuxtaposita. [Scripsit Herimannus Novocomensis – 20/03/2015] [da Ephemeris il slto latino curato da Ermanno Pizzotti]

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: